UMBRIA

UMBRIA
UMBRIA
etiam vulgo l'Ombria, an ab umbra Apennini? regione Italiae ampla, Apenninô monte divisa, inter Etruriam ad Occidentem, Tiberi discreta, et Sabiniam ac Picenum ad Ortum, Nare fluv. ad Meridiem terminata, mari Adriaticô ad Boream. Ombria olim dicta, teste Plin. l. 3. c. 14. quasi ab imbribus, vel ab Umbrone fluv. teste eôdem Plin. Urbes Narnia, Interamna, Fulginium, Nuceria, Assisium, Eugubium, Tifernum, Tudertum, Ameria, et Spoletium, a quo nunc ea regio Ducatus Spoletinus dicitur, et haesunt Cisapenninae. Transapenninae vero Urbinum, Fanum, Pisaurum, Senogallia, Forum Sempronii et Callium, Baudrand. l'Ombrie Gallis; alias divisa fuit in Vilumbriam, seu Umbriam trans Apenninum, et Olumbriam seu cis. Ibi hodie pars Romandiolae, Ducatus Urbini, et minuta pars Piceni. Hîc territorium Perusinum, ager Civit. Castellanae, et Ducatus Spoletanus. Umbria autem recens complectitur tantum Ducatum Spoletanum, Gallis le Duchede Spolete, vulgo Umbria. Terminatur a Septentrione Marchiâ Anconitanâ, ab Ortu Aprutiô ulteriore, ab Occasu territoriis Perusinô et Oriventanô, a quibus separatur Tiberi, a Meridie provinciâ Patrimonii et Sabinâ. Tota sub Pontifice. Eius urbes praecipuae Spoletum, caput Provinc. Fulginium, Tudertum, Interamna, et Reate. Ut hoc addam. Sub Imperatorib. unum cum Tuscia annonaria Rectorem habuit, quem modo Consularem, modo Correctorem legas appellatum: vide Salmas. ad Treb. Pollionem in Tetrico Sen. et hîc ubi de regionibus Annonariis ac Urbicariis. Populi eius XV. Amerini. Asisinates. Foroflaminienses. Fulginates. Hispellenses. Iguvini. Interamnates. Mevenates. Narnienses. Nucerini. Ocriculani. Spoletini. Trebiates. Tudertini. Et Vettonienses, memorantur in vetere Inscr. quae Fulginii hodieque exstat, facta honoris ergo C. Betus. Tro. Ciloni. Minuciano. XV. Populorum Umbriae.
Patrono. Municipi apud Iac. Sponium, Itinerar. Parte 3. p. 42. et 43. de quibus omnibus vide suô locô. URBES UMBRIAE HUIUS TEMPORIS. Ameria, Amelia, Episcopalis, libera, i. e. a iurisdictione Archiepiscopi exempta. Assisium, veteribus Aesisium, Assisi, Episcopalis, libera. Burgum S. Sepulchri, sub Archiepiscopo Florentino, et Magno Duce, Borgodi S. Sepolcro. Callium, Cagli, Episcopalis sub Archiepiscopo Urbinate, in Ducatu Urbini. Camerinum, Camerino, in confinio Piceni, in Marchia An conitana. Eugubium, Gubio, Episcopalis sub Archiepiscopo Urbinate, in Ducatu Urbini. Fanum Fortunae, Fano, Episcopalis, libera, intra fines Ducatus Urbini. Forum Sempronii, Fossumbrone, Episcopalis sub Archiepiscopo Urbinate, in Ducatu Urbini. Fulcinium, Foligno, Episcopalis, libera. Hispellum, Spello, olim Episcopalis, sedes Spoletinae iuncta, oppidulum. Interamna, Terni, Episcopalis, libera. Leopolis, S. Leo, Episcopalis sub Archiepiscopo Urbinate, in Ducatu Urbini. Manliana, Magliano, sedes Episcopi Sabinensis, in Sabina. Mevania, Bevagna, olim Episcopalis, sedes Spoletium deducta, nunc castrum. Narnia, Narni, prius Nequinum, Episcopalis, libera. Nuceria, Nocera, Episcopalis, libera. Nursia, Norcia, olim Episcopalis. Ocriculum, Otricoli, olim Episcopalis. Pisaurum, Pesaro, Episcopalis sub Archiepiscopo Urbinate, in Ducatu Urbini. Reate, Rieti, Episcopalis Sabinorum, libera. Senogallia, Sinigaglia, Episcopalis sub Archiepiscopo Urbinate, in Ducatu Urbini. Spoletium, Spoleto, Episcopalis, libera,
Umbriae caput. Tifernum geminum: Tiberinum, Citta di Castello, Episcopalis, libera; alterum Metaurense, S. Angelo in Vado, sedes Urbaneae iuncta. Trebia, Trevi, olim Episcopalis, sede Spoletium translatâ, nunc castrum. Tudertum, Todi, Episcopalis, libera. Vettiona, Bittona, olim Episcopalis, nune castrum. Urbanea, Urbanea, Episcopalis sedes Tiferno Metauro iuncta: Urbinum, Urbino, Archiepiscopalis et Ducatus Urbinatis caput. Interiêre Forum Flaminii, Carsula, Interocrea, et Martula seu Martana urbs. Populi Umbri, ut et Graecis scriptoribus Ο᾿μβρικοὶ dicuntur. Patria fuit Propertii Poetae. Sic enim ipse. l. 1. El. 22. v. ult
Proxima supposito contingens Umbria campo,
Me genuit terris fertilis uberibus.
Vide Cluverium et Leand. Albertum descr.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Umbria — ist die italienische Bezeichnung der Region Umbrien ein Schiffswrack vor der Küste des Sudan: Umbria (1911) die RMS Umbria, ein Dampfschiff der Cunard Line Diese Seite ist eine Be …   Deutsch Wikipedia

  • umbria — s. f. 1.  [Linguagem poética] Lugar onde há sombra. 2. A parte do monte que fica ao poente onde o mato cresce mais …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • Umbria — [um′brē ə; ] It [ o͞om′brē ä΄] [L, after Umbri, the Umbrians] region in central Italy: in ancient times a district extending from the Tiber to the Adriatic: 3,265 sq mi (8,456 sq km); pop. 812,000; chief city, Perugia …   English World dictionary

  • Umbria — Infobox Region of Italy name = Umbria fullname = Regione Umbria isocode = capital = Perugia status = Region governor = Maria Rita Lorenzetti ( Democratic Party ) zone = Central Italy province = 2 municipality = 92 arearank = 16th area = 8,456… …   Wikipedia

  • Umbria — /um bree euh/; It. /oohm brddee ah/, n. 1. an ancient district in central and N Italy. 2. a region in central Italy. 799,721; 3270 sq. mi. (8470 sq. km). * * * Region (pop., 2001 prelim.: 815,588), central Italy. It is located on 3,265 sq mi… …   Universalium

  • Umbría — ► sustantivo femenino Paraje donde casi siempre hay sombra debido a su orientación: ■ en la umbría de la casa está creciendo hiedra. SINÓNIMO ombría sombría * * * umbría (de «umbrío») f. Lugar, por ejemplo en un valle, que, por su orientación,… …   Enciclopedia Universal

  • Umbría — El término umbría puede hacer referencia a: Umbría, zonas de sombra orográfica. Umbría, región de Italia. Umbrías, municipio de la provincia de Ávila (España). Belén de Umbría, municipio de Risaralda (Colombia). Punta Umbría, municipio de la… …   Wikipedia Español

  • Umbria — Ombrie Ombrie Informations Pays …   Wikipédia en Français

  • umbría — {{#}}{{LM SynU40092}}{{〓}} {{CLAVE U45870}}{{\}}{{CLAVE}}{{/}}{{\}}SINÓNIMOS Y ANTÓNIMOS:{{/}} {{[}}umbría{{]}} {{《}}▍ s.f.{{》}} = sombra ≠ solana {{#}}{{LM U45870}}{{〓}} {{SynU40092}}{{\}}SINÓNIMOS Y ANTÓNIMOS{{/}} {{[}}umbría{{]}} ‹um·brí·a›… …   Diccionario de uso del español actual con sinónimos y antónimos

  • Umbria — Sp Ùmbrija Ap Umbria L Italijos ist. ir adm. sritis …   Pasaulio vietovardžiai. Internetinė duomenų bazė

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”